- DIACAENISIMUS
- DIACAENISIMUSGaece Διακαινήσιμος, uti Codin. Curopalata de offic. CP. c. 14. omnesque Rituales Graecorum libb. habent, dicta est apud Graecos tota Hebdomas Paschalis,quae Festum Paschae, quo Resurrectio Domini sollenni cerimoniâ celebratur, proxime sequitur; a renovatione, Dominic. Macer ubi supra: eo quod sanctissimo Resurrectionis Christi triumpho omnia renovantur, instaurantur et ad meliorem statum reducuntur. Unde et in ipsa diebus singulis ἑωθινὰ ἀναςτάσιμα εὐαγγέλια, matutina quoe de Resurrectione tractant Evangclia, legebantur, ut ex Typico discimus: et γονυκλισία, omittebatur, ut videbimus infra, ubi de Ingeniculatione: et totam eam Constantinus Mag. feriatam esse iussit, Alexander Mon. Orat. de Invent. Crucis. Νέα Ε῾βδομὰς eadem Ioh. Cantacuzeno dicta Hist. l. 1. c. 18. etc. Pluta apud Meurs. in Glossar. et Allat de Dominicis et Hebdomadibus Graecorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.